Повна академічна збірка творів
- Автор: Сковорода Григорій Савович
- Год: 2011
- Язык: украинский
- Жанр: Прочее научное
Электронная книга - «Повна академічна збірка творів». Краткое содержание книги:
EXCERPTA PHIL OL OGIC A Vertendi quomodo auctores in vernaculam
Si singula verba latina iisdem germanids exprimeres, ineptus fueris. Aliter enim latinus, aliter germanus de una eademque re loquitur. Ex[empli] gr[atia] apud Terent[ium] aut "equos alere"1, aut canes ad venandum. Hie si equos alere convertere velis "Pferde nahren", redderes quidem significationem verbi "alere", sed a germanica loquendi ratione et consuetudine propria recederes; Germani dicunt non "ein Pferd nahren", sed "ein Pferd halten". Itaque cum ex latino interpretamur aliquid, semper ad usum et proprietatem linguae respidendum est, non latina vocabula tantum et verba, quod notent aut significent, consideranda (Buchnerus2, partis 2, epist[ola] 28).
Literae ad Theologiam aut aliud genus sapientiae prosunt. Quo majores profectus in literarum feceris studio, eo felidus olim in Theologia aut alio sapientiae genere te processurum3 (idem, ibidem).
Autores non multi, sed optimi legendi ac relegendi. Sed ordo, sed deledus habendus; neque tam multa, quam optima et multum legere oportet. Nisi confidas dentibus dbum, parum alimenti conferet, integer enim transmittetur; ita nisi premas autores, eorumque ledioni inhaereas et immoreris, nunquam in succum vertes et sanguinem.
Autores, qui primum legendi
Ipsi latini etiam, imo romani, optimum omnium dicendi magistrum (Tullium) habuerunt4. In eo praedpue nunc commendo tibi dialogos de amidtia et senedute, item de offidis libros, turn orationes pro Archia5, Marcello6, Ligario7, Dejotaro8, turn quas in Catilinam9 scripsit. Ex illis enim puram illam et incontaminatam latini sermonis fadlitatem et elegantiam hauries, quae fundamentum sinceri styli ac incorrupti. Quo etiam fadet Terentii10, Plauti11, Nepotis12 et Caesari13 assidua ledio, unde omnis lasdvia orationis atque inanis granditas abest (idem, ibidem).
Paulo post: sepone ilium (Persium14) igitur, atque hanc operam Virg[ilii], Horat[ii], Ovid[ii]. E quorum numero nec exdudendus Claudianus15 est, disertiss(imi) oris suavissimique Роёіа, ex cujus carminibus plurimum sane ad omne scriptionis atque materiae genus prof ides. Hunc igitur in sinu, in oculis, quin animo potius atque memoria ferre memineris, et quantum potest, ad ejus rationem te penitus fingere.
Excerpendum esse legentibus
Post cibum saepe, quem interdiu levem et facilem veterum more sumebat, aestate, siquid otii, jacebat in sole: liber legebatur, adnotabat, excerpebat; nihil enim unquam legit, quod non excerperet (Plinius Minor16 de avunculo17, lib[er] ep[istolarum], lib[er] 3, ep[istola] 5, § 10)18.
Excerpendi modus
Tres aio faciendas dasses, et suum cuique indicem assignandum, quicquid enim notatu dignum videtur, aut in Lemmata aut adversaria aut in Historica excerpendum.
1. Prima dassis Lemmata. Hue spectat, quicquid historia non est, et fuse non exscribitur, sed annotatur tantum auctor liber, caput etc. additis subinde voculis seu clausulis: hie breviter, iste fuse, ille optime. Hue praecipue spectant virtutes, vitia, omniaque alia, quae in familiarem sermonem addud solent. Ex[empli] gr[atia] coelum, sidera, meteora; item beatitudo, elementa, animantes, arbores, montes, horologia, musica.
2. Adversaria. Hue enotandum quicquid historia non est, sed tamen (nota discrimen a priore) paulo fusius exscribitur. Hue referuntur potissimum ritus prisci, epitaphia, descriptiones insigniores, sententiae vel dida uberius explicata, rara, admiranda, nova, vetera. Si tamen haec, ut dixi, non sint historiae, et plusculis verbis excerpantur.
3. Historica. Hue congeres, quicquid historia est, vel (ut pueri loquuntur) exemplum, sive id fusius exscribatur, sive non. Tribus his dassibus triplex accommodandus est index in libro separato.
Lemmata qui sint facienda
Duo sint quaterniones chartae complicatae in quarto, ut bibliopolarum officinae loquuntur, sibimet inserti, habeantque latiores paulo margines; his praefige titulum lemmata. Ubi duos quaterniones illos impleveris, alios illis atque alios appone, prout multum excerpseris. Ita haec res in infinitum potest crescere sine ullo chartae dispendio. Titulos lemmatum nulla ordinis ratione habita subjunge, exempli gratia:
Lacrumae19 et quidquid ad illas
De his Caesar Baronius20, tom. 2, an 253, numero 8, et anno 254, num. 55: Thamuz idoli concavi oculis infusum plumbum et accensus intus ignis, ut idolum flere videretur. De lacr[umis] Chrisost[omi] hom[ilia] I in epiphan[iam] Domini Eleganter didum: nimium risus pretium est, si cum probitatis impendio constat. Juliana virgo martyr rogum lacrumis extinxit. Marcellus expugnatis Syracusis flevit. Valerius]21, 5, 1. Julius Caesar illacrumavit capiti Pompei hostis, ibidem. Lacrumae22 oratio sunt efficacissima. Maldonatus in cap[ite] 2. loan. De Xerxis lacrumis. Valerius], lib[er] 9 cap[ut] 13. Laaumae viduarum ex oculis in coelum subsiliunt. Ecdesiast[es], cap[ut] 35, vers[us] 17, illustris locus23. Homo cum primum plorat, vigilat; cum primum in cunis ridet, dormit. Cardanus, lib[er] 8, De rerum varietate, cap[ut] 43, prope finem).
Descriptio fusior lusdniae apud Tullium aviculae plataneae «De natura Deorum»24. Verbo montium, fluminum, operum omnium etc. prolixior, exscriptio epitaphiorum. A lemmatibus eo differunt, quod in Adversaria referantur res illae, quae paulo fusiorem secum explicationem trahunt, uti esse ritus priscos, epitaphia, virtutes, vitia, consdentia.
Quicquid ad historiam sacram, profanam, veterem, novam, Latinam, Graecam, barbaram, hue spedat. Ut titulus: Fortunae ludibrium. Alvarus Luna ab humili fortuna ad summum pervenit; in praeceps eum ambitio dedit, nil ei ad regnum praeter nomen deerat. Tandem bona ejus omnia occupata, ipse majestatis damnatus mula ad supplidi locum vedus est. In medio foro theatrum, in eo crux alta, et geminae faces, tapete substrato. Luna conscendens locum, crucem veneratus, annulum signatorium et galerum puero amanuensi dedit; proximae felidtatis cum praesenti fortuna comparatio inimids etiam lacrumas excusserat. Erat uncus ferreus sublimi ligno confixus. Rogat carnificem, quem in usum paratus esset? ille, ut sejundum a trunco caput imponatur. Subdit Alvarus: post mortem de corpore fadto quod lubet; viro forti mors turpis esse non potest nec immatura. Simul diloricatis tunicis intrepide caput securi subject an[no] 1453.
Triginta annos ita in aula dominatus est, ut nihil nec majoris nec minoris rei, nisi eo arbitro gereretur; ita ut nec Ioannes III, rex Castellae, vestem mutaret eo non conscio.
Truncus in theatro relictus, pelvi juxta posita ad colligendam stipem, qua sepeliretur homo paulo ante regibus potentia exaequandus. Sic res humanae variant. Alvarus prioribus annis consuluit vatem: praedidum est Cadahasmum exitio fore; est oppidum hujus nominis in Hispania quod semper vitavit Luna, et significat etiam ferale theatrum, quod vitare non potuit (Ieremias Drexellius in «Aurifodina» sua, par[s] 2, cap[ut] 8)25.
Lemma didtur aliquando apophtegma, h[oc] e[st] breviter et argute dictum.
Musarum vox originatione haebraicum.
Quibus (musis) et originatio accedit, quae non aliunde, quam ab ipsis Haebreis petenda est26. Quibus disdplina ac dodrina quaelibet peculiariter autem ethica, musar, appellatur (Augjustus], Buch[nerus] in orat[ione] festa 3, sub finem)27.
Як перекладати авторів на рідну мову
Якщо окремі латинські слова ти висловиш тими самими німецькими, то вийде нісенітниця. Бо про один і той самий предмет латинянин говорить так, а німець інакше. Напр[иклад], у Теренц[ія] сказано: коней або собак годувати (аіеге) для полювання. Якщо ти в цьому разі захочеш "equos alere" (годувати коней) перекласти через «Pferde nahren» (годувати коней), то ти передаси значення дієслова "alere", але відступиш від правил і традицій німецької мови: німці говорять не "ein Pferd nahren", a "ein Pferd halten". Таким чином, коли ми що-небудь перекладаємо з латини, завжди слід враховувати традиції та властивості мови, не обмежуючись передачею смислу й значення слова (Бухнер, том II, лист 28).