Книга про причини
- Автор: неизвестен Автор
- Год: 2018
- Язык: украинский
- Год: Видавництво Українського католицького університету
- ISBN: 978-617-7608-00-3
- Переводчик: Ростислав Паранько
- Жанр: Древневосточная литература
Электронная книга - «Книга про причини». Краткое содержание книги:
180. Ergo secundum modum propinquitatis causae primae et secundum modum quo res potest recipere causam primam, secundum quantitatem illius potest recipere ex ea et delectari per eam. Quod est quia non recipit res ex causa prima et delectatur in ea nisi per modum esse sui. Et non intelligo per esse nisi cognitionem, nam secundum modum quo cognoscit res causam primam creantem, secundum quantitatem illam recipit ex ea et delectatur in ea, sicut ostendimus.
181. Substantiae unitae intellectibiles non sunt generatae ex re alia. Omnis substantia stans per essentiam suam est non generata ex re alia.
182. Quod si aliquis dicat: possibile est ut sit generata ex re alia, dicemus: si possibile est ut substantia stans per essentiam suam sit generata ex re alia, procul dubio est substantia illa diminuta, indigens ut compleat eam illud ex quo generatur.
183. Et significatio illius est generatio ipsa.