Книга про причини
- Автор: неизвестен Автор
- Год: 2018
- Язык: украинский
- Год: Видавництво Українського католицького університету
- ISBN: 978-617-7608-00-3
- Переводчик: Ростислав Паранько
- Жанр: Древневосточная литература
Электронная книга - «Книга про причини». Краткое содержание книги:
104. Quod est quia in esse sunt vita et intelligentia, et in vita sunt esse et intelligentia, et in intelligentia sunt esse et vita.
105. Verumtamen esse et vita in intelligentia sunt duae «alachili», [id est] intelligentiae, et esse et intelligentia in vita sunt duae vitae, et intelligentia et vita in esse sunt duo esse.
106. Et illud [quidem] non est ita nisi quia unumquodque primorum aut est causa aut causatum. Causatum ergo in causa est per modum causae et causa in causato per modum causati.
107. Et nos [quidem] abbreviamus et dicimus quod res agens in rem per modum causae non est in ea nisi per modum quo est causa eius, sicut sensus in anima per modum animalem, et anima in intelligentia per modum intellectibilem, et intelligentia in esse per modum essentialem, et esse primum in intelligentia per modum intellectibilem, et intelligentia in anima per modum animalem, et anima in sensu per modum sensibilem.